monumenta.ch > Landulfus Sagax > sectio 9

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Landulfus Sagax, Historia miscella, 1, 9
Regnante tamen Latino, qui Latinam linguam correxit, et Latinos de suo nomine appellavit, Troia a Graecis capta est, cum apud Hebraeos Labdon tertium sui principatus annum ageret, et apud Assyrios Teutanes, apud Aegyptios Thoos regnaret, expletis a mundi principio annis quatuor millibus, et decem et novem, a diluvio mille septingentis septuaginta septem, a nativitate Abrahae, tertio anno Nini regis Assyriorum, anno octingentesimo quinto, a nativitate Moysi annis quadringensis decem, ante Urbem autem conditam annis quadringentis quatuor, ante primam quoque Olympiadem annis quadringentis sex.