monumenta.ch > Isidorus > sectio 3

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio     Magnify Greek
Isidorus, Etymologiae, Liber 20, 1, 3
Convivium apud Graecos a conpotatione, ἀπὸ τοῦ ποτοῦ. Apud nos vero a convictu rectius appellatur, vel quia vitae conlocutionem habet. Item convivium a multitudine convescentium; nam privata mensa victus est, convivium non est. Convivii triplex est modus: discumbendi, edendi, et bibendi. Discumbendi, ut :
Toris iussi discumbere pictis.
Edendi et bibendi, ut :
Postquam prima quies epulis mensaeque remotae,
crateras magno statuunt et vina coronant.