monumenta.ch > Isidorus > sectio 5

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Isidorus, Etymologiae, Liber 18, 4, 5
Classica sunt cornua quae convocandi causa erant facta, et a calando classica dicebantur. De quibus Vergilius :
Classica iamque sonant.
Apud Amazonas autem non tuba, sicut a regibus, sed a regina sistro vocabatur feminarum exercitus.