monumenta.ch > Isidorus > sectio 10

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Isidorus, Etymologiae, Liber 18, 1, 10
Prelia dicuntur ab inpremendo, hostis hostem. Unde et prela ligna quibus uva premitur. Pugna vocata eo quod initio usus fuisset in bello pugnis contendere, vel quia primo bellum pugnis incipiebant. Unde et pugna etiam duorum est aliquando et sine ferro.