monumenta.ch > Isidorus > sectio 8

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Isidorus, Etymologiae, Liber 18, 1, 8
Differt autem bellum, pugna et proelium. Nam bellum universum dicitur, ut Punicum. Huius partes sunt pugnae, ut Cannensis, Thermensis. Rursus in una pugna multa sunt proelia. Aliud enim in cornibus, aliud in media, aliud in extrema acie geritur. Bellum igitur est totum, pugna unius diei, proelium pars pugnae est.