monumenta.ch > Isidorus > sectio 6

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio     Magnify Greek
Isidorus, Etymologiae, Liber 18, 1, 6
Sicut autem bellum vocatur quod contra hostes agitur, ita tumultus quod civili seditione concitatur. Nam seditio est dissensio civium, dicta quod seorsum alii ad alios eant. Alii aestimant dissensionem animorum seditionem vocari, quam Graeci διάστασιν vocant.