monumenta.ch > Isidorus > sectio 9

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Isidorus, Etymologiae, Liber 07, 1, 9
Quintum Elion, quod interpretatur in Latinum excelsus, quia supra caelos est, sicut scriptum est de eo : 'Excelsus Dominus; super caelos gloria eius.' Excelsus autem dictus pro valde celsus. Ex enim pro valde ponitur, sicut eximius, quasi valde eminens.