monumenta.ch > Isidorus > sectio 3

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Isidorus, Etymologiae, Liber 01, 1, 3
Inter artem et disciplinam Plato et Aristoteles hanc differentiam esse voluerunt, dicentes artem esse in his quae se et aliter habere possunt; disciplina vero est, quae de his agit quae aliter evenire non possunt. Nam quando veris disputationibus aliquid disseritur, disciplina erit: quando aliquid verisimile atque opinabile tractatur, nomen artis habebit.