monumenta.ch > Isidorus > sectio 1

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Isidorus, De Natura Rerum, 32, 1
Notandum est ex libro Iob, quod cogitur aer iste visibilis, ut conglobetur; conglobatus autem in nubes vertitur. Sic ipse dicit: Subito aer cogitur in nubibus, et ventus transiens fugabit eas Et Virgilius: Consurgunt venti, atque in nubem cogitur aer. Nubes autem sancti praedicatores intelliguntur, qui verbi divini pluviam credentibus fundunt.