monumenta.ch > Isidorus > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Isidorus, De Natura Rerum, 22, 2
Partibus autem diversis inter se moventur sidera. Nam quaedam superius, quaedam inferius currunt. Unde et illa quae terris propinquiora sunt, quasi maiora nobis videntur quam ea quae circum coelum volvuntur. Longinquitate enim locorum visus languescit. Hinc accidit ut intervallo longe inter se distantium circulorum, alia celerius, alia tardius ad cursus sui exordium revertantur.