monumenta.ch > Isidorus > sectio 1

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Isidorus, De Natura Rerum, 13, 1
Ambrosius sanctus, in libro Hexaemeron sic loquitur, dicens: Legimus in David: Laudate eum coeli coelorum. Utrum enim unum sit coelum an plures, contentio est, dum aliqui multos esse asserunt, alii autem, praeter unum, alios esse negant. Philosophi autem mundi septem coelos, id est, planetarum globos consono motu introduxerunt. Quorum orbibus connexa memorant omnia, quod sibi nexos et velut insertos versari retro et contrario caeteris motu ferri arbitrantur. Siquidem in ecclesiasticis libris, et coeli coelorum leguntur, et apostolus Paulus usque ad tertium coelum fuisse se intelligit raptum. Sed de numero eorum nihil sibi praesumat humana temeritas. Fecit autem eos Deus non informes, vel confusos, sed ratione quadam ordine suo distinctos. Nam superioris circuli coelum proprio discretum termino, et aequalibus undique spatiis collectum ostendit, atque in eo virtutes spiritualium creaturarum constituit. Cuius quidem coeli naturam artifex mundi Deus aquis temperavit, ne conflagratio superioris ignis inferiora elementa succenderet. Dehinc circulum inferioris coeli, non uniformi, sed multiplici motu solidavit, nuncupans eum firmamentum propter sustentationem superiorum aquarum.