monumenta.ch > Iohannes Boccaccius > sectio 3

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Iohannes Boccaccius, De mulieribus claris, 0A, 3
Tandem, quia adeo ingens regius fulgor est et opusculi tenuis et fere semisopita favillula, timens ne a potiori lumine minor omnino fugaretur in tenebras, sensim retraxi consilium; et, nova indagine multis aliis perquisitis, ad extremum ab illustri regina in te votum deflexi meum; nec iamerito. Nam, dum mites ac celebres mores tuos, dum honestatem eximiam, summum matronarum decus, dumque verborum elegantiam mente revolverem, et cum his animi tui generositatem et ingenii vires, quibus longe femineas excedis, adverterem videremque quod sexui <in>firmiori natura detraxerit, id tuo pectori Deus sua liberalitate miris virtutibus superinfuserit atque suppleverit, et eo, quo insignita es nomine, designari voluerit - cum andres Greci quod latine dicimus homines nuncupent - te equiparandam probissimis quibuscunque, etiam vetustissimis, arbitratus sum. Et ideo, cum tempestate nostra multis atque splendidis facinoribus agentibus clarissimum vetustatis specimen sis, tanquam benemerito tuo fulgori huius libelli tituli munus adiecisse velim, existimans non minus apud posteros tuo nomini addidisse decoris quam fecerit, olim Montisodorisii et nunc Alteville comitatus, quibus te Fortuna fecit illustrem.