monumenta.ch > Ioannes Scotus Erigena > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Ioannes Scotus Erigena, Expositiones super Ierarchiam caelestem S. Dionysii, p10, p1, 2
Age, inquit, quod nostrae disputationi obiici potest, si humana ierarchia per novissimum ordinem caelestium virtutum, qui proprie angelicus vocatur, disponitur, ut praefati sumus, quare Seraphim, unus videlicet ex numero primae ierarchiae, purgat prophetam? Illud enim ad angelos pertinet.