monumenta.ch > Incertus > sectio 45

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Incertus, Explanatio symboli apostolici, p1, 45
Nos tamen dignoscamus quid sit in creatura substantiae qualitas, quid in Creatore sine qualitate substantia: proinde si de Deo dicamus: aeternus, immortalis, incorruptibilis, immutabilis, vivus, sapiens et speciosus, iustus, bonus, beatus, spiritus; horum omnium quod novissimum posui, id est spiritus, quasi tantummodo videtur significare substantiam; caetera vero qualitates substantiae eius.