monumenta.ch > Incertus > sectio 4

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Incertus, Sermo de S. Clodoaldo, p7, 4
Ubi cum quidam dives quaesisset consilium a Domino aeternae vitae percipiendae, et ille proposuisset mandata veteris servanda legis, atque ille respondisset omnia illa se custodisse, dixit: Si vis perfectus esse, vade, vende omnia quae habes et da pauperibus, et habebis thesaurum in coelo, et veni, sequere me (Matth. XIX, 21).