monumenta.ch > Hincmarus Remensis > sectio 6

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hincmarus Remensis, Vita S. Remigii, p73, 6
Licet enim non fiant nobis tam frequentia ac reverenda per hunc servum suum miracula, tamen certi esse debemus, quia non subtrahit civitati suae ac nobis civibus suis continua intercessionis suae auxilia, sicut de Ieremia legimus: Hic est, inquit, fratrum amator, et populi Israel: hic est, qui multum orat pro populo et universa sancta civitate Ierusalem (II Mach. XV)