monumenta.ch > Hilduinus Sandionysianus > sectio 1

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hilduinus Sandionysianus, Prolegomena, p2, p3, 1
Genere si quidem eum nobilissimum, et philosophiae magisterio insignem apud Athenas claruisse, et aliarum historiarum, et Actuum apostolorum testimonio, saecula prisca seu instantia cognoverunt: maxime autem ex historia Aristarchi Graechorum cronographi, qui in epistola ad Onesiphorum primicerium, de Athenae civitatis, et gestis ibidem apostolorum temporibus scribens, ortum prosapiae, et doctrinam eius, atque conversationis ordinem, sive aetatis tempus, nec non et ordinationem ipsius, ac praedicationem, subrogationem etiam episcopi loco suo, et adventum illius Romam, ordinabiliter narrat.