monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hildegardis Abbatissa, Explanatio Regulae, 1, 2
Quia igitur vos post tempora apostolorum, quasi quoddam speculum divinae pietatis contemplamur, ideo in necessitatis articulo tanquam ad firmissimum inexpugnabilis municipii asilum confugientes, consilio et orationibus vestris ut nobis succurratis, deprecamur. Ordo quippe noster, licet per omnia simus nobis dissimiles, per vos honoratur et beatificatur.