monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > sectio 1

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hildegardis Abbatissa, Explanatio Regulae, 1, 1
Gratiosae revelantia opinionis vestrae tanquam paradisici narcissi inaestimabili flore respersi, usque adeo delectamur, ut cum Apostolo dicere cogamur: Gratias ei qui semper triumphat in nobis, in quibus odorem notitiae suae manifestat in omni loco . Contemplantes enim totam compagem universi corporis Ecclesiae, in qua unus Spiritus dividit singulis prout vult , eius exuberantiam in vestrae sanctitatis excellentia congaudemus effluitare.