monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > sectio 53

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hildegardis Abbatissa, Visiones, 2, 6, 53
Quapropter et ego omnia sacramenta haec in oblatione ista mirabiliter demonstro, quoniam, cum ea super altare apparuerint, tunc etiam caro et sanguis Filii mei eadem oblatio fit, tamen in conspectu hominum panis et vinum apparens; quia tam tenera est fragilitas hominis, quod crudam carnem et crudum sanguinem percipere abhorreret. Nam mortalis homo Divinitatem non potest inspicere quandiu mortalis est.