monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > sectio 7

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hildegardis Abbatissa, Epistulae, 105, 7
Sed in montem excelsum aspice; et ad illum qui diligenti charitate tibi respondeat. Filia mi, filia mi, quid vis? Omnia quae pro anima tua poscis implebo. Nunc cessa de inquieta mente, et quietem tibi assume. Nam video in vero Lumine quod hoc utile animae tuae sit. Sed provide ut terram tuam in solitudine habeas, et eam non confringas, ita ut viridas herbarum et aromatum virtutum per aratrum laboris attrita germinare non possit.