monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > sectio 6

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hildegardis Abbatissa, Epistulae, 95, 6
Duritia namque quae a sole iustitiae claudicavit, Ecclesiam nunc circumdedit, quam tu perforare non praevales: unde in corde tuo ad Deum dic: Domine qui omnia nosti, in magistris meis tibi obedire volo, quandiu catholicae fidei me resistere non cogunt. Apostolica etenim potestas, quae nunc in duas partes divisa est, proprietatem suam ligare recusat, et principes saeculi in tanta asperitate sunt, quod te non audirent, si eis diceres quod in scientia tua iustum habes, ac discipuli magistrationum tantam mollitiem nunc sectantur, quod dubitares, velut ignorares quid cum ipsis facere debes. Magister namque sancta et iusta docere et bona exempla ostendere debet, quemadmodum etiam Christus fecit, ad quem multi currebant, et a quo multi fugiebant.