monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > sectio 5

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hildegardis Abbatissa, Epistulae, 86, 5
In aliqua parte in te tenebras video. Quomodo? Quia cor tuum illa tristitia implicatum est quae dubio circumfertur sicut molendinum, ita dicendo: Quae vel qualis est causa mea? Nunc adest tibi ut aspicias diem qui primo mane in purissima aurora surgit, sed postea vicissitudine tempestatum circumdatur. Sic est vita tua Nam si semper prosperitatem haberes, cancro similis esses, qui recte non ambulat; unde permittit te Deus fatigari, quia filium quem pater amat cum virga percutit hoc modo: Veritas de terra orta est, et iustitia de coelo prospexit , hoc est, omnem veritatem Deus per hominem probat, quem de limo terrae formavit.