monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > sectio 1

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hildegardis Abbatissa, Epistulae, 72, 1
Cunctorum spiritualium Deo largitori chrismatum toto cordis iubilo gratiarum exsolvimus actiones, qui dignationis suae antiqua miracula nostro non dedignatur renovare in tempore. Ex quo facile advertimus eius nos minime fraudari promissis, quibus suos olim consolatus est dicens: Ecce ego vobiscum sum usque ad consummationem saeculi . His licet nos indigni inveniamur promissis, eis tamen sic vestri cordis, cooperante Spiritu sancto, recognoscimus inflata praecordia, ut quamvis idiota condiendi libros, aliaque mira perplura faciendi, hisque qui inpraesentiarum sunt stupendi, coelestis mirabiliter aspiret harmonia, et ante incognita mortalibus per vos fiant manifesta.