monumenta.ch > Hegesippus Ps > sectio 4

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hegesippus Ps, Hegesippi qui dicitur Historiae libri 5, p1, 4
Vnde nobis curae fuit non ingenii ope fretis sed fidei intentione in historia Iudaeorum ultra scripturae seriem sacrae paulisper introrsum pergere, ut, tamquam in spinis rosam quaerentes, inter saeua impiorum facinora, quae digno impietatis pretio soluta sunt, eruamus aliqua uel de reuerentia sacrae legis uel de sanctae constitutionis miraculo, quae malis licet heredibus uel in aduersis obtentui fuerint uel honori in prosperis; simul, quod est indicium domesticae improbitatis, liqueat uniuersis quod ipsi sibi propriae cladis auctores fuere, primum quod alia curantes Romanos in se conuerterint et ad cognitionem regni sui inuitauerint, quibus ignorari satius fuit, rogauerint amicitiam fidem non seruaturi, pacem uiolauerint uirtute impares, postremo bellum intulerint quibus spes omnis in moenibus non in uiribus erat, cum sit omnium miserabile claudi obsidione, quae etiam si bene procedit, augere saepius quam minuere pericula solet.