monumenta.ch > Hegesippus Ps > sectio 1

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hegesippus Ps, Hegesippi qui dicitur Historiae libri 5, 3, 1, 1
Ea postquam Neroni nuntiata sunt in Achaiae partibus sito, quo tragicorum cantuum meditatione contenderat, ut de pluribus scenicam coronam referret nescias quo magis turpis, utrum quod in scenam imperator prodiret, an quod scenam suis flagitiis impleret, qui turparet Oresten canendo et parricidio repraesentaret —, grauis eum inuasit metus, non illa ludorum similia sed bellorum suprema pertimescentem, ut aliquando a theatralium uoluptatum obscenitate et parricidalis amentiae furore resipisceret atque ad curas reipublicae conuersus intra se fremeret et desaeuiret, quod incuria ducis potius quam uirtute aduersariorum tantam cladem respublica Romana acciperet.