monumenta.ch > Hegesippus Ps > sectio 1

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hegesippus Ps, Hegesippi qui dicitur Historiae libri 5, 1, 1, 1
Bello Parthico, quod inter Macchabaeos duces gentemque Medorum diuturnum ac frequens uariaque uictoria fuit, incentiuum dedit sacrilegii dolor, quia rex Antiochus cui nomen Illustris, Antiochi regis filius, ubi Aegyptum quoque suo imperio adiunxit, in superbiam elatus, quod ei incerta bellorum prosperauissent, ritus Hebraeorum neglegi mysteriaque eorum profanari iusserat, idque postulantibus plerisque Iudaeis statuere ausus.