monumenta.ch > Gregorius Turonensis > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Turonensis, De gloria beatorum confessorum, 73, 2
Nam audivi quod duo ex incolis loci, dum loca sancta orandi gratia circumire disponerent, audiunt in basilica sancti Stephani, quae huic coniungitur coemeterio, psallentium sonum: admirantesque dulcedinem moduli, appropinquant ad ostium templi, autumantes a quibusdam religiosis vigilias celebrari.