monumenta.ch > Gregorius Turonensis > sectio 1

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Turonensis, De gloria beatorum confessorum, 73, 1
Coemeterium apud Augustodunensem urbem Gallica lingua vocitavit, eo quod ibi fuerint multorum hominum cadavera funerata: inter quae quod sint quorumdam fidelium dignarumque Deo animarum sepulcra, frequens occulti psallentii mysterium docet; cum plerumque multis appareant, in ipso vocum praeconio reddentes omnipotenti Deo gratiarum debitam actionem.