monumenta.ch > Gregorius Turonensis > sectio 12

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Turonensis, De gloria beatorum confessorum, 50, 12
Et descendens prostravit se ad radices eius, et ait ad Dominum: Deus omnipotens, cuius nutu omnia gubernantur, cuius imperio non nata creantur, creata vivunt, mortua reformantur: cuius salubre praeceptum tenentes, vivere nos post mortem corporis huius credimus per futuram resurrectionem, tu praecipe ut revirescat haec arbor, et sit sicut antea.