monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 1

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Homiliae in Ezechielem, 1, 11, 1
Inter caetera prophetiae miracula hoc quoque mirandum habent libri prophetarum, quod sicut in eis verbis res, ita nonnunquam verba rebus exponuntur, ut eorum non solum dicta, sed etiam res gestae prophetiae sint. Unde nunc dicitur: Veni ad transmigrationem ad acervum novarum frugum, ad eos qui habitabant iuxta flumen Chobar. Cum causa exigeret ut indicare debuisset quia ad transmigrationem veniret, quae dicendi necessitas fuit ut per fruges locum quoque exprimeret, dicens: Ad acervum novarum frugum, nisi quod saepe per res et loca causae signantur? Multi quippe Ezechiele prophetante iam captivitatis anni defluxerant, atque ex his qui in captivitatem ducti fuerant plures iam in morte carnis obierant, ad quorum filios loqui propheta veniebat. Unde et ei superius dicitur: Fili hominis, mitto ego te ad filios Israel, ad gentes apostatrices, quae recesserunt a me. Patres eorum praevaricati sunt pactum meum usque ad diem hanc, et filii dura cervice et indomabili corde sunt, ad quos ego mitto te . Ex quibus quia multi fuerant credituri, atque per obedientiam ad fertilitatem boni operis perventuri, acervus frugum vocantur. Quia enim bonae animae fruges appellantur Dei, propheta alius testatur, dicens: Sanctus Israel Domino, primitiae frugum eius . Fruges etenim Domini etiam conversae ad fidem gentes postmodum factae sunt. Sed quia prius Israel Domino credidit, recte hunc propheta frugum eius primitias appellavit. Quia ergo propheta missus non priori populo, sed filiis eiusdem populi verba intulit, ad acervum frugum novarum venit. Quid vero per Chobar fluvium designetur, supra iam diximus ; quae nequaquam modo repetimus, ne repetendo fastidium generemus. Sequitur: Et sedi ubi illi sedebant, et mansi ibi septem diebus moerens in medio eorum.