monumenta.ch > Prosper Aquitanus > sectio 5 > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Homiliae in Ezechielem, 1, 9, 2
Ecce divina vox iacenti prophetae iussit ut surgeret. Sed surgere omnino non posset, nisi in hunc omnipotentis Dei spiritus intrasset, quia ex omnipotentis Dei gratia ad bona opera conari quidem possumus, sed haec implere non possumus, si ipse non adiuvat qui iubet. Sic Paulus cum discipulos admoneret, dicens, Cum metu et tremore vestram ipsorum salutem operamini , illico quis in eis haec ipsa bona operaretur adiunxit, dicens: Deus est enim qui operatur in vobis et velle et perficere pro bona voluntate . Hinc est quod ipsa Veritas discipulis dicit: Sine me nihil potestis facere . Sed in his considerandum quia sic bona nostra si omnipotentis Dei dona sunt ut in eis aliquid nostrum non sit, cur nos quasi pro meritis aeternam retributionem quaerimus? Si autem ita nostra sunt ut dona Dei omnipotentis non sint, cur ex eis omnipotenti Deo gratias agimus? Sed sciendum est quia mala nostra solummodo nostra sunt; bona autem nostra, et omnipotentis Dei sunt, et nostra, quia ipse aspirando nos praevenit ut velimus, qui adiuvando subsequitur ne inaniter velimus, sed possimus implere quae volumus. Praeveniente ergo gratia, et bona voluntate subsequente, hoc quod omnipotentis Dei donum est fit meritum nostrum. Quod bene Paulus brevi sententia explicat, dicens: Plus illis omnibus laboravi . Qui ne suae videretur virtuti tribuisse quod fecerat, adiunxit: Non autem ego, sed gratia Dei mecum . Quia enim coelesti dono praeventus est, quasi alienum se a bono suo opere agnovit, dicens: Non autem ego. Sed quia praeveniens gratia liberum in eo arbitrium fecerat in bonum, quo libero arbitrio eamdem gratiam est subsecutus in opere, adiunxit: Sed gratia Dei mecum . Ac si diceret: In bono opere laboravi, non ego, sed et ego. In hoc enim quod solo Domini dono praeventus sum, non ego; in eo autem quod donum voluntate subsecutus, et ego. His igitur breviter contra Pelagium et Coelestium dictis, ad exponendi ordinem redeamus. Fili hominis, sta super pedes tuos, et loquar tecum .