monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 1

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Homiliae in Ezechielem, 2, 8, 1
Prophetae verba quae, largiente Domino, hodie charitati vestrae loquenda sunt lectione magis indigent quam expositione. Ea enim in tribus portis interioribus replicantur quae secundo iam, vel tertio de exterioribus dicta sunt. Pauca vero in earum descriptione permutantur. Unde necesse est ea nos quae iam dicta sunt legendo transcurrere, ut ea quae necdum dicta sunt licentius possimus enodare. Itaque nunc dicitur: Et porta atrii interioris in viam Australem, et mensus est a porta usque ad portam in via Australi centum cubitos. Et introduxit me in atrium interius ad portam Australem, et mensus est portam iuxta mensuras superiores, thalamum eius, et frontem eius, et vestibulum eius eisdem mensuris, et fenestras eius, et vestibulum eius in circuitu quinquaginta cubitos longitudinis, et latitudinis viginti quinque cubitos, et vestibulum per gyrum. Cuncta haec superius dicta atque exposita esse meministis (Maxime hom. superiori). Necdum vero est dictum quod de eodem vestibulo subditur: Longitudine viginti et quinque cubitorum, et latitudine quinque cubitorum, et vestibulum eius ad atrium exterius. Atque iterum hoc quod iam superius dictum fuerat replicatur, cum dicitur: Et palmas eius in fronte . Et statim quod adhuc dictum non fuerat subditur: Et octo gradus erant in quibus ascendebatur ad eam . Hoc quoque quod de Australi porta scriptum est, de Orientali quoque porta in eodem ordine narratur. Nam protinus subinfertur: Et introduxit me in atrium interius per portam Orientalem, et mensus est portam secundum mensuras superiores, thalamum eius, et frontem eius, et vestibulum eius sicut supra, et fenestras eius, et vestibula eius in circuitum longitudine quinquaginta cubitorum, et latitudine viginti quinque cubitorum. Et vestibulum eius, id est atrii interioris, et palmae caelatae in fronte eius hinc et inde, et in octo gradus ascensus eius. Ea quoque quae de Australi porta et Orientali dicta sunt, in eisdem verbis etiam de porta quae ad Aquilonem respicit replicantur. Nam subditur: Et introduxit me ad portam quae respiciebat ad Aquilonem, et mensus est secundum mensuras superiores, thalamum eius, et frontem eius, et vestibulum eius, et fenestras eius per circuitum, longitudine quinquaginta cubitorum, et latitudine viginti quinque cubitorum. Et vestibulum eius respiciebat in atrium exterius, et caelatura palmarum in fronte illius hinc et inde, et in octo gradibus ascensus eius.