monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 3

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Dialogi, 1, 12, 3
Noli fatigari, quia iam defunctus est. Quo audito, ille contremuit, magnisque vocibus se interfectorem illius clamare coepit. Flens itaque pervenit ad corpus defuncti, seque coram lecto illius cum lacrymis in terram dedit. Cumque vehementer fleret, in terram caput funderet, seque reum mortis illius clamaret, repente is qui defunctus fuerat animam recepit.