monumenta.ch

Gregorius Magnus Gregorius Magnus, Dialogi, 1, 12, 3
Noli fatigari, quia iam defunctus est. Quo audito, ille contremuit, magnisque vocibus se interfectorem illius clamare coepit. Flens itaque pervenit ad corpus defuncti, seque coram lecto illius cum lacrymis in terram dedit. Cumque vehementer fleret, in terram caput funderet, seque reum mortis illius clamaret, repente is qui defunctus fuerat animam recepit.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below