monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 18 > csg64.340 > sectio 1
Word Selection for Searching
Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Dialogi, 1, 4, 1
GREGORIUS. Fortunati viri venerabilis abbatis monasterii quod appellatur Balneum Ciceronis, aliorumque etiam virorum venerabilium didici relatione quod narro. Vir sanctissimus Equitius nomine , in Valeriae provinciae partibus, pro vitae suae merito apud omnes illic magnae admirationis habebatur, cui Fortunatus idem familiariter notus fuit.