monumenta.ch

Gregorius Magnus Gregorius Magnus, Dialogi, 1, 4, 1
GREGORIUS. Fortunati viri venerabilis abbatis monasterii quod appellatur Balneum Ciceronis, aliorumque etiam virorum venerabilium didici relatione quod narro. Vir sanctissimus Equitius nomine, in Valeriae provinciae partibus, pro vitae suae merito apud omnes illic magnae admirationis habebatur, cui Fortunatus idem familiariter notus fuit.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below