monumenta.ch > Beda Venerabilis > bnf12277.55 > csg42.30 > sectio > sectio > sectio 1

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Dialogi, 1, 3, 1
GREGORIUS. Felix qui appellatur Curvus , quem ipse bene nosti, qui eiusdem monasterii nuper praepositus fuit, multa mihi de fratribus eiusdem monasterii admiranda narrabat: ex quibus aliqua quae ad memoriam veniunt supprimo, quia ad alia festino. Sed unum dicam, quod ab eo narratum praetereundum nullo modo aestimo.