monumenta.ch

Gregorius Magnus Gregorius Magnus, Dialogi, 1, 3, 1
GREGORIUS. Felix qui appellatur Curvus, quem ipse bene nosti, qui eiusdem monasterii nuper praepositus fuit, multa mihi de fratribus eiusdem monasterii admiranda narrabat: ex quibus aliqua quae ad memoriam veniunt supprimo, quia ad alia festino. Sed unum dicam, quod ab eo narratum praetereundum nullo modo aestimo.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below