monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 6 > sectio 17

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Dialogi, 1, 2, 17
Die vero altera erat pro utilitate monasterii causa constituta. Expletis igitur hymnis matutinalibus, Libertinus ad lectum abbatis venit, orationem sibi humiliter petiit. Sciens vero ille quantum a cunctis honoraretur, quantumque diligeretur, pro iniuria quam ei ingesserat, recedere eum a monasterio velle putabat, atque requisivit, dicens: Ubi vis ire?