monumenta.ch

Gregorius Magnus Gregorius Magnus, Dialogi, 1, 2, 17
Die vero altera erat pro utilitate monasterii causa constituta. Expletis igitur hymnis matutinalibus, Libertinus ad lectum abbatis venit, orationem sibi humiliter petiit. Sciens vero ille quantum a cunctis honoraretur, quantumque diligeretur, pro iniuria quam ei ingesserat, recedere eum a monasterio velle putabat, atque requisivit, dicens: Ubi vis ire?

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below