monumenta.ch > Servius > 95 > 4 > 62 > 21 > 3 > 93 > 103 > 81 > 94 > 88 > 88 > 94 > 95 > uwbM.p.th.f.68.283 > bnf10439.34 v > sectio 9
Word Selection for Searching
Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Dialogi, 1, 1, 9
Sic quippe etiam Ioannes Baptista magistrum habuisse non legitur, neque ipsa Veritas, quae corporali praesentia apostolos docuit, eum corporaliter inter discipulos aggregavit; sed quem intrinsecus docebat, extrinsecus quasi in sua libertate reliquerat. Sic Moyses in eremo edoctus mandatum ab angelo didicit , quod per hominem non cognovit. Sed haec, ut praediximus, infirmis veneranda sunt, non imitanda.