monumenta.ch

Gregorius Magnus Gregorius Magnus, Dialogi, 1, 1, 9
Sic quippe etiam Ioannes Baptista magistrum habuisse non legitur, neque ipsa Veritas, quae corporali praesentia apostolos docuit, eum corporaliter inter discipulos aggregavit; sed quem intrinsecus docebat, extrinsecus quasi in sua libertate reliquerat. Sic Moyses in eremo edoctus mandatum ab angelo didicit, quod per hominem non cognovit. Sed haec, ut praediximus, infirmis veneranda sunt, non imitanda.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below