monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 1

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Dialogi, 1, 1, 1
Venantii quondam patricii in Samnii partibus villa fuit, in qua colonus eius filium Honoratum nomine habuit , qui ab annis puerilibus ad amorem coelestis patriae per abstinentiam exarsit. Cumque magna conversatione polleret, seque iam ab otioso quoque sermone restringeret, multumque, ut praefatus sum, per abstinentiam carnem domaret, die quadam parentes eius vicinis suis convivium fecerunt, in quo ad vescendum carnes paratae sunt: quas dum ille ad esum contingere pro abstinentiae amore recusaret, coeperunt eum parentes eius irridere, ac dicere: Comede; nunquid piscem in his montibus tibi allaturi sumus?