monumenta.ch > Content cb90 > Content sbe358 > Content salCod.Sal.X,16 > Galterius Cancellarius > Regino Prumiensis > Content bnf13400 > Content csg862 > Augustinus > Content bnf10847 > Content bavPal.lat.1749 > Content bavPal.lat.1631

Gregorius Magnus Gregorius Magnus, Dialogi, 1, 1, 1
Venantii quondam patricii in Samnii partibus villa fuit, in qua colonus eius filium Honoratum nomine habuit, qui ab annis puerilibus ad amorem coelestis patriae per abstinentiam exarsit. Cumque magna conversatione polleret, seque iam ab otioso quoque sermone restringeret, multumque, ut praefatus sum, per abstinentiam carnem domaret, die quadam parentes eius vicinis suis convivium fecerunt, in quo ad vescendum carnes paratae sunt: quas dum ille ad esum contingere pro abstinentiae amore recusaret, coeperunt eum parentes eius irridere, ac dicere: Comede; nunquid piscem in his montibus tibi allaturi sumus?

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below