monumenta.ch > Gellius > sectio 1

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gellius, Noctes Atticae, 16, 2, 1
Legem esse aiunt disciplinae dialecticae, si de quapiam re quaeratur disputeturque atque ibi quid rogere, ut respondeas, tum ne amplius quid dicas, quam id solum, quod es rogatus, aut aias aut neges; eamque legem qui non servent et aut plus aut aliter, quam sunt rogati respondeant, existumantur indoctique esse disputandique morem atque rationem non tenere.