monumenta.ch > Florus Lugdunensis > sectio 11

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Florus Lugdunensis, Liber adversus Ioannem Scotum, p11, 11
Certe iste propterea haec, id est peccatum et omnem poenam, ac miseriam, et calamitatem, vel temporalem vel aeternam nihil esse contendit, quia non habent essentiam in semetipsis existendi vel subsistendi, sicut videmus habere substantiam existendi vel subsistendi terram, aquas et ignes, herbas et arbores et quaecunque eiusmodi sunt, sicut etiam novimus et credimus substantiam existendi et subsistendi habere animas hominum, et spiritus angelorum bonorum sive malignorum.