monumenta.ch > Florus Lugdunensis > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Florus Lugdunensis, Liber adversus Ioannem Scotum, p8, p1, 2
Ubi hoc breviter dicendum, et distinguendum est, quod iste licet donum Dei dicat esse liberum arbitrium: tamen naturale illud tantummodo asserit more Pelagianorum; cum fides Ecclesiae multum distinguat inter dona naturae et dona gratiae: ut, quod dedit omnipotens Deus homini naturaliter mentem rationalem et intellectualem, et in eadem mente memoriam, intelligentiam, voluntatem; quod dedit etiam naturaliter corpori humano substantiam, formam, speciem, incolumitatem, sensum videndi, audiendi, olfaciendi, gustandi, tangendi, vivificante illud anima et sensificante, manifeste sint dona et munera naturae, quae prima creatione Deus homini inseruit, et creando naturaliter dedit; quod autem dat Deus homini fidem, spem, charitatem, pietatem, bonam voluntatem, boni operis facultatem, et caetera huiusmodi dona suae gratiae, dona Spiritus sancti, de quibus Apostolus dicit: Haec autem omnia operatur unus atque idem spiritus dividens singulis prout vult (I Cor. XI, 12).