monumenta.ch > Florus Lugdunensis > sectio 18

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Florus Lugdunensis, Liber adversus Ioannem Scotum, p3, p0, 18
Utrum vero sicut dicitur Deus substantialiter scientia, ita etiam substantialiter dici possit praescientia, iudicet secundum rationem et regulam fidei qui potest; nobis tamen videtur quod sicut veraciter dicitur de Deo: Non est aliud illi esse et aliud scire, non ita possit dici de illo nisi vel mendaciter, vel nimis usitate: Non est aliud illi esse et aliud praescire.