monumenta.ch > Curtius Rufus > sectio 18

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Curtius Rufus, Historiae Alexandri Magni Macedonis, 8, 1, 18
Ceterum Macedones, quamquam prospero eventu defunctus erat Alexander, tamen scivere gentis suae more, ne aut pedes venaretur aut sine delectis principum atque amicorum. Ille IIII milibus ferarum deiectis in eodem saltu cum toto exercitu epulatus est. Inde Maracanda reditum est: acceptaque aetatis excusatione ab Artabazo provinciam eius destinat Clito.